- DEAURANDE Capillos artificium
- DEAURANDE Capillos artificiumindigitatur Valer. Flacc. Argon. l. 6. v. 710. et Seqq.---- ---- ---- sanguine vultus,Et gravidoe maduêre come, quas flore SaboeoNutrierat, liquidoque parens signaverat auro.A quo χρύςωςις illa diversa, quâ intertexturâ aurearum bractearum barbam inaurasse Persarum Reges Ioh. Chrysostom. memorat in ad Coloss. c. 3. Ur et illa, de qua dictum supra ubi de Aurz scube. Neque hoc adeo mirum videri debet: nam et alias corporis pattes deaurabant; ut papillas. Iuven. de Messalina. l. 2. Sat. VI. v. 123.---- ---- tunc nuda papillisConstitit auratis ---- ----Item ungues. Virgil. l. VIII. Aeneid. v. 553.---- ---- proefulgens unguibus aureis,Ubi Serv. ungues, inquit, solent deaurari. Stat. l. 6. Theb. v. 721.---- Et extremos auro mansueferat ungues.Quod hodieque Turcis in use etc. vide Salmas, ad Capitolin. in Vero: ut de capulorum, statuarum etc. deauratione, supra ubi de Aura vinctis, item in plirasi in Auro vel sub Auro. vide quoque, in vore Cornua, et infra Paries, it. Tigris, et Unguis. Hinc appelari Deauratores, qui inter Opifices, immumitatis gaudentes iure, recensentur, l. I. C de Exsus. Artis. l. 10. Ubi Cuiac. alios esse ait Deauratores, alios Aurifices, χρυςωτὰς et χρυςοχόους, in vett. Gloss. du Fresne. Sed et inter Inauratores ac Deauratores distinguit Salmas. cum Cameras inaurari per bracteas, pelles et argentea vasa deaurart per liquationes, consuevisse, ait. Not. ad Vopise. in Aureliam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.